monumenta.ch > Hieronymus > sectio 13 > sectio 2 > 60 > sectio 17 > sectio 19 > Ecclesiasticus, 26 > sectio 13 > 1 > 13 > sectio 30 > sectio > sectio 24 > csg48.303 > bnf17226.171 > sectio 13 > sectio > 70 > Genesis, 4 > sectio > uwbM.p.th.f.68.267 > 30 > sectio 21 > sectio 12 > 12 > sectio 15 > sectio 16 > bnfGrec107.833 > 216 > csg75.551 > 216 > csg75.212 > 44
Beda, De Temporum Ratione, XLIII. Quare luna aliquoties maior quam computatur, appareat. <<<     >>> XLV. De embolismis et communibus annis.

bav1448.86 r-24  CAPUT XLIV. De circulo decennovenali. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Decennovenalis circuli ordinem primus Eusebius, Caesareae Palaestinae episcopus, ob quartas decimas lunas festi paschalis, ipsumque diem Paschae inveniendum, composuit, eo quod luna cuiuslibet aetatis post tantum temporis ad eumdem redeat anni solaris diem, non quod Aegyptus, vel caetera per Orientem Christi Ecclesia, verum eatenus lunae cursum, vel diem, nescierit rite invenire paschalem, csg250.289 sed quia ea quae ipsis temporibus annuatim cum labore investigata et per orbem mandata saepius in quaestionem venire solebant facilius, praefixa semel regula circulari, semper observari et sine scrupulo ambigendi poterant edisci.
2 Denique fertur antiquitus Alexandrinae bmv343.129 v Ecclesiae antistiti delegatum ut officiose operam curambav1448.86 vque investigationi computi paschalis impenderet, quatenus pontifici apostolicae sedis adnuncians, per eum diem Paschae solemnem caeteros Ecclesiarum principes agnoscere faceret. Unde beatissimus papa Leo csg248.161 Martianum principem postulans ut Alexandrino antistiti delegaret, quatenus paschale sancti Theophili, in quo VIII Calendarum Maiarum die Pascha videtur affixum, diligenti perscrutaretur examine, arbitratus ab eo non recte memoratum diem fuisse conscriptum, inter alia haec dicit: 'Studuerunt quidem sancti Patres occasionem huius auferre, omnem hanc curam Alexandrino antistiti delegantes, quoniam apud Aegyptios huius supputationis antiquitus csg251.108 tradita videbatur esse peritia, per quem quotannis dies praedictae bnf1615.62 v solemnitatis sedi apostolicae indicabav1449.87 rretur, cuius scripti ad longinquiores Ecclesias indicium generare percurreret.
3 Verum ut huiusmodi labor aliquando quiesceret, composuit memoratus vir circulum nunc longe lateque notissisimum, quo decimas quartas lunas primi mensis ex ordine comprehendendo, diem Paschae, qui mox sequenti dominica futurus csg250.290 erat, facillime cuilibet inveniendum relinqueret. Cuius circuli Proterius Alexandrinae urbis antistes, ad inquisitionem sancti papae Leonis, luculentissimam reddens rationem, talis rescripti ab eo meruit tenore praedicari: Laetificaverunt me litterae dilectionis tuae, quas frater et coepiscopus noster Nectarius pio adportavit officio.
4 bnf13013.118 Oportebat enim ut ab Alexandrinae Ecclesiae praesule talia scripta ad sedem apostolicam mitterentur, quae ostenderent magisterio beatissimi Petri apostoli hoc ab initio per beatum Marcum eius bnf7296.56 discipulum didicisse Aegyptis, quod constat credidisse Romanos.'

bnf2389.110

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik